

Liber Job*
Caput 24: Versus 25
Quod si non est ita,etc.[Ibid.]Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur.Quis me potest arguere esse mentitum.Quasi diceret: Quae loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.